- NOETIANI
- NOETIANIHaeretici, a quodam Noeto dicti, Christum eundem cum Patre ac Spiritu S. nec Trinitatem personis, sed officiis tantum, distinctam delirârunt: unde et Patripassiani vocati, quod Patrem passum esse dictitarent. Quemadmodum et Sabelliani docuerunt, qui ab eodem Noeto originem traxisse dicuntur. lidem Unionitae insuper appellati ob eandem rationem, de quibus Prudentius tit. contra Unionitas ita,Cede profanator Christi, iam cede SabelliDepositorque Patris, Natique insane negator,Nonne Patrem violas, dum Natum scire recusas.apud Car. Marcum in Hierolexico. Vide in voce Noetus, et plura hanc in rem, apud Io. Forbesium Instructionum Histor. Theologic. l. 1. c. 2. §. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.